| 1 | Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aevum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse; et quibus ille modis congressus materiai fundarit terram caelum mare sidera solem lunaique globum; tum quae tellure animantes extiterint, et quae nullo sint tempore natae; quove modo genus humanum variante loquella coeperit inter se vesci per nomina rerum; et quibus ille modis divom metus insinuarit pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur fana lacus lucos aras simulacraque divom. |
| 2 | praeterea solis cursus lunaeque meatus expediam qua vi flectat natura gubernans; ne forte haec inter caelum terramque reamur libera sponte sua cursus lustrare perennis, morigera ad fruges augendas atque animantis, neve aliqua divom volvi ratione putemus. |
| 3 | nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens. |