| 1 | Quis potis est dignum pollenti pectore carmen condere pro rerum maiestate hisque repertis? quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes pro meritis eius possit, qui talia nobis pectore parta suo quaesitaque praemia liquit? nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. |
| 2 | nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi, qui princeps vitae rationem invenit eam quae nunc appellatur sapientia, quique per artem fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris in tam tranquillo et tam clara luce locavit. |
| 3 | confer enim divina aliorum antiqua reperta. |
| 4 | namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris vitigeni laticem mortalibus instituisse; cum tamen his posset sine rebus vita manere, ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis. |
| 5 | at bene non poterat sine puro pectore vivi; quo magis hic merito nobis deus esse videtur, ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia vitae. |
| 6 | Herculis antistare autem si facta putabis, longius a vera multo ratione ferere. |
| 7 | quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, tanto opere officerent nobis Stymphala colentes? denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris? quidve tripectora tergemini vis Geryonai et Diomedis equi spirantes naribus ignem Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpes? quid denique obesset propter Atlanteum litus pelagique severa, quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet? cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, si non victa forent, quid tandem viva nocerent? nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est per nemora ac montes magnos silvasque profundas; quae loca vitandi plerumque est nostra potestas. |
| 8 | at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis atque pericula tumst ingratis insinuandum! quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores! quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas efficiunt clades! quid luxus desidiaeque? haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero divom dignarier esse? cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis iam mortalibus e divis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis. |