| 1 | Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis deteriore fit ut forma muliercula ametur; nam facit ipsa suis inter dum femina factis morigerisque modis et munde corpore culto, ut facile insuescat secum [te] degere vitam. |
| 2 | quod super est, consuetudo concinnat amorem; nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, vincitur in longo spatio tamen atque labascit. |
| 3 | nonne vides etiam guttas in saxa cadentis umoris longo in spatio pertundere saxa? |