monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751 > v. 1361 > v. 230 > v. 1161 > v. 55 > v. 445 > v. 1192 > v. 741 > v. 870 > v. 951 > v. 1002 > v. 823 > v. 847 > v. 1247 > v. 1058 > v. 978 > v. 1281 > v. 624 > v. 772 > v. 294 > v. 381 > v. 858 > v. 1233
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 1209 <<<     >>> v. 1278

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 1233

1 Nec divina satum genitalem numina cuiquam
absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
quod plerumque putant et multo sanguine maesti
conspergunt aras adolentque altaria donis,
ut gravidas reddant uxores semine largo;
ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
2 tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
3 crassius hinc porro quoniam concretius aequo
mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
aegre admiscetur muliebri semine semen.
4 nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
5 atque alias alii complent magis ex aliisque
succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
6 et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
suscipere et partu possent ditescere dulci.
7 et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
uxoris parere, inventast illis quoque compar
natura, ut possent gnatis munire senectam.
8 usque adeo magni refert, ut semina possint
seminibus commisceri genitaliter apta
crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
9 atque in eo refert quo victu vita colatur;
namque aliis rebus concrescunt semina membris
atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
10 et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
11 id quoque permagni refert; nam more ferarum
quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
pectoribus positis sublatis semina lumbis.
12 nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
13 nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
atque exossato ciet omni pectore fluctus;
eicit enim sulcum recta regione viaque
vomeris atque locis avertit seminis ictum.
14 idque sua causa consuerunt scorta moveri,
ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Lucretius HOME

uldVLF30.124 uldVLQ094.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik