| 1 | Nec mulier semper ficto suspirat amore, quae conplexa viri corpus cum corpore iungit et tenet adsuctis umectans oscula labris; nam facit ex animo saepe et communia quaerens gaudia sollicitat spatium decurrere amoris. |
| 2 | nec ratione alia volucres armenta feraeque et pecudes et equae maribus subsidere possent, si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans natura et Venerem salientum laeta retractat. |
| 3 | nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur, in triviis cum saepe canes discedere aventis divorsi cupide summis ex viribus tendunt, quom interea validis Veneris compagibus haerent? quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent, quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere. |
| 4 | quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas. |