| 1 | Atque in amore mala haec proprio summeque secundo inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt, prendere quae possis oculorum lumine operto. |
| 2 | innumerabilia; ut melius vigilare sit ante, qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris. |
| 3 | nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et validos Veneris perrumpere nodos. |
| 4 | et tamen implicitus quoque possis inque peditus effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes et praetermittas animi vitia omnia primum aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis. |
| 5 | nam faciunt homines plerumque cupidine caeci et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere. |
| 6 | multimodis igitur pravas turpisque videmus esse in deliciis summoque in honore vigere. |
| 7 | atque alios alii inrident Veneremque suadent ut placent, quoniam foedo adflictentur amore, nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe. |
| 8 | nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris. |
| 9 | balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit. |
| 10 | ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit prae macie; rhadine verost iam mortua tussi. |
| 11 | at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho, simula Silena ac Saturast, labeosa philema. |
| 12 | cetera de genere hoc longum est si dicere coner. |
| 13 | sed tamen esto iam quantovis oris honore, cui Veneris membris vis omnibus exoriatur; nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante; nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant. |
| 14 | at lacrimans exclusus amator limina saepe floribus et sertis operit postisque superbos unguit amaracino et foribus miser oscula figit; quem si iam ammissum venientem offenderit aura una modo, causas abeundi quaerat honestas et meditata diu cadat alte sumpta querella stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi plus videat quam mortali concedere par est. |
| 15 | nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus et, si bello animost et non odiosa, vicissim praetermittere [et] humanis concedere rebus. |