| 1 | Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante, semen, adulta aetas cum primum roborat artus. |
| 2 | namque alias aliud res commovet atque lacessit; ex homine humanum semen ciet una hominis vis. |
| 3 | quod simul atque suis eiectum sedibus exit, per membra atque artus decedit corpore toto, in loca conveniens nervorum certa cietque continuo partis genitalis corporis ipsas. |
| 4 | inritata tument loca semine fitque voluntas eicere id quo se contendit dira lubido, [incitat inritans loca turgida semine multo] idque petit corpus, mens unde est saucia amore; namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam emicat in partem sanguis, unde icimur ictu, et si comminus est, hostem ruber occupat umor. |
| 5 | sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, sive puer membris muliebribus hunc iaculatur seu mulier toto iactans e corpore amorem, unde feritur, eo tendit gestitque coire t iacere umorem in corpus de corpore ductum; namque voluptatem praesagit muta cupido. |