| 1 | Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire: causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire, nautae contractum cum ventis degere bellum, nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum semper et inventam patriis exponere chartis. |
| 2 | cetera sic studia atque artes plerumque videntur in somnis animos hominum frustrata tenere. |
| 3 | et qui cumque dies multos ex ordine ludis adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, relicuas tamen esse vias in mente patentis, qua possint eadem rerum simulacra venire; per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores. |
| 4 | usque adeo magni refert studium atque voluntas, et quibus in rebus consuerint esse operati non homines solum sed vero animalia cuncta. |
| 5 | quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere viris aut quasi carceribus patefactis [edere voces> venantumque canes in molli saepe quiete iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras. |
| 6 | ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se. |
| 7 | at consueta domi catulorum blanda propago discutere et corpus de terra corripere instant, [iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras ut vestigia si teneant inventa ferarum expergefactique secuntur inania saepe] proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur. |
| 8 | et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, tam magis in somnis eadem saevire necessust. |
| 9 | at variae fugiunt volucres pinnisque repente sollicitant divom nocturno tempore lucos, accipitres somno in leni si proelia pugnas edere sunt persectantes visaeque volantes. |
| 10 | porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque, reges expugnant, capiuntur, proelia miscent, tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem. |
| 11 | multi depugnant gemitusque doloribus edunt et quasi pantherae morsu saevive leonis mandantur, magnis clamoribus omnia complent. |
| 12 | multi de magnis per somnum rebus loquuntur indicioque sui facti persaepe fuere. |
| 13 | multi mortem obeunt. |
| 14 | multi, de montibus altis ut quasi praecipitent ad terram corpore toto, exterruntur et ex somno quasi mentibus capti vix ad se redeunt permoti corporis aestu. |
| 15 | flumen item sitiens aut fontem propter amoenum adsidet et totum prope faucibus occupat amnem. |
| 16 | puri saepe lacum propter si ac dolia curta somno devincti credunt se extollere vestem, totius umorem saccatum corporis fundunt, cum Babylonica magnifico splendore rigantur. |
| 17 | tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent. |