| 1 | Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde perturbari anima et corpus languescere possit, expediam: tu fac ne ventis verba profundam. |
| 2 | Principio externa corpus de parte necessum est, aeriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae. |
| 3 | interiorem etiam partem spirantibus aer verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur. |
| 4 | quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum perveniant plagae per parva foramina nobis corporis ad primas partis elementaque prima, fit quasi paulatim nobis per membra ruina. |
| 5 | conturbantur enim positurae principiorum corporis atque animi. |
| 6 | fit uti pars inde animai eliciatur et introrsum pars abdita cedat, pars etiam distracta per artus non queat esse coniuncta inter se neque motu mutua fungi; inter enim saepit coetus natura viasque. |
| 7 | ergo sensus abit mutatis motibus alte. |
| 8 | et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt. |
| 9 | Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aer, haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis, efficit. |
| 10 | et multo sopor ille gravissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se corpora conturbant magno contusa labore. |
| 11 | fit ratione eadem coniectus parte animai altior atque foras eiectus largior eius, et divisior inter se ac distractior intus. |