| 1 | Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quom multis versibus edam, parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. |
| 2 | tu mihi da tenuis auris animumque sagacem, ne fieri negites quae dicam posse retroque vera repulsanti discedas pectore dicta, tutemet in culpa cum sis neque cernere possis. |
| 3 | Principio somnus fit ubi est distracta per artus vis animae partimque foras eiecta recessit et partim contrusa magis concessit in altum; dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque. |
| 4 | nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst eiectamque foras, non omnem; namque iaceret aeterno corpus perfusum frigore leti. |
| 5 | quippe ubi nulla latens animai pars remaneret in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, unde reconflari sensus per membra repente possit, ut ex igni caeco consurgere flamma? |