| 1 | Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, cum volumus, quareque datum sit membra movere et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta. |
| 2 | dico animo nostro primum simulacra meandi accidere atque animum pulsare, ut diximus ante. |
| 3 | inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam rem quisquam, [quam] mens providit quid velit ante. |
| 4 | id quod providet, illius rei constat imago, ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto per membra atque artus animai dissita vis est; et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur. |
| 5 | inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota paulatim moles protruditur atque movetur. |
| 6 | praeterea tum rarescit quoque corpus et aer, scilicet ut debet qui semper mobilis extat, per patefacta venit penetratque foramina largus, et dispargitur ad partis ita quasque minutas corporis. |
| 7 | hic igitur rebus fit utrimque duabus, corpus ut ac navis velis ventoque feratur. |
| 8 | nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantula quod tantum corpus corpuscula possunt contorquere et onus totum convertere nostrum; quippe etenim ventus subtili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem et manus una regit quanto vis impete euntem atque gubernaclum contorquet quo libet unum, multaque per trocleas et tympana pondere magno commovet atque levi sustollit machina nisu. |