| 1 | Illud item non est mirandum, corporis ipsa quod natura cibum quaerit cuiusque animantis. |
| 2 | quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus multa modis multis docui, sed plurima debent ex animalibus; [quae] quia sunt exercita motu, multa per os exhalantur, cum languida anhelant, multaque per sudorem ex alto pressa feruntur. |
| 3 | his igitur rebus rarescit corpus et omnis subruitur natura, dolor quam consequitur rem. |
| 4 | propterea capitur cibus, ut suffulciat artus et recreet vires inter datus, atque patentem per membra ac venas ut amorem opturet edendi. |
| 5 | umor item discedit in omnia quae loca cumque poscunt umorem; glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus. |
| 6 | sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro abluitur, sic expletur ieiuna cupido. |