| 1 | Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus. |
| 2 | cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur, omnia perversa praepostera sunt ratione, nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti possemus, sed quod natumst id procreat usum. |
| 3 | nec fuit ante videre oculorum lumina nata, nec dictis orare prius quam lingua creatast, sed potius longe linguae praecessit origo sermonem multoque creatae sunt prius aures quam sonus est auditus, et omnia denique membra ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus; haud igitur potuere utendi crescere causa. |
| 4 | at contra conferre manu certamina pugnae et lacerare artus foedareque membra cruore ante fuit multo quam lucida tela volarent, et volnus vitare prius natura coegit quam daret obiectum parmai laeva per artem. |
| 5 | scilicet et fessum corpus mandare quieti multo antiquius est quam lecti mollia strata, et sedare sitim prius est quam pocula natum. |
| 6 | haec igitur possunt utendi cognita causa credier, ex usu quae sunt vitaque reperta. |
| 7 | illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa nata dedere suae post notitiam utilitatis. |
| 8 | quo genere in primis sensus et membra videmus; quare etiam atque etiam procul est ut credere possis utilitatis ob officium potuisse creari. |