monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 722 <<<     >>> v. 823

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 777

1 Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
clarandumst, plane si res exponere avemus.
2 quaeritur in primis quare, quod cuique libido
venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
3 anne voluntatem nostram simulacra tuentur
et simul ac volumus nobis occurrit imago,
si mare, si terram cordist, si denique caelum?
conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
omnia sub verbone creat natura paratque?
cum praesertim aliis eadem in regione locoque
longe dissimilis animus res cogitet omnis.
4 quid porro, in numerum procedere cum simulacra
cernimus in somnis et mollia membra movere,
mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
et repetunt oculis gestum pede convenienti?
scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
nocturno facere ut possint in tempore ludos.
5 an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
propterea fit uti quovis in tempore quaeque
praesto sint simulacra locis in quisque parata.
6 tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
7 hoc ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
8 et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
praeterea pereunt, nisi quae ex se[se] ipse paravit.
9 ipse parat sese porro speratque futurum
ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
10 nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
[praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit]
cernere coeperunt, contendere se atque parare,
nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
si non advertas animum, proinde esse quasi omni
tempore semotum fuerit longeque remotum.
11 cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
deinde adopinamur de signis maxima parvis
ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
12 Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
in manibus vir uti factus videatur adesse,
aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
13 quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
Lucretius HOME

uldVLF30.113 uldVLQ094.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik