| 1 | Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde quae veniunt veniant in mentem percipe paucis. |
| 2 | principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri. |
| 3 | quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, corporis haec quoniam penetrant per rara cientque tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt. |
| 4 | Centauros itaque et Scyllarum membra videmus Cerbereasque canum facies simulacraque eorum quorum morte obita tellus amplectitur ossa; omnigenus quoniam passim simulacra feruntur, partim sponte sua quae fiunt aere in ipso, partim quae variis ab rebus cumque recedunt et quae confiunt ex horum facta figuris. |
| 5 | nam certe ex vivo Centauri non fit imago, nulla fuit quoniam talis natura animata; verum ubi equi atque hominis casu convenit imago, haerescit facile extemplo, quod diximus ante, propter subtilem naturam et tenvia texta. |
| 6 | cetera de genere hoc eadem ratione creantur. |
| 7 | quae cum mobiliter summa levitate feruntur, ut prius ostendi, facile uno commovet ictu quae libet una animum nobis subtilis imago; tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa. |
| 8 | haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis. |
| 9 | quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus atque oculis, simili fieri ratione necessest. |
| 10 | Nunc igitur docui quoniam me forte leonum cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt, scire licet mentem simili ratione moveri per simulacra leonum [et] cetera quae videt aeque nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit. |
| 11 | nec ratione alia, cum somnus membra profudit, mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt haec eadem nostros animos quae cum vigilamus, usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem rellicta vita iam mors et terra potitast. |
| 12 | hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes corporis offecti sensus per membra quiescunt nec possunt falsum veris convincere rebus. |
| 13 | praeterea meminisse iacet languetque sopore, nec dissentit eum mortis letique potitum iam pridem, quem mens vivom se cernere credit. |
| 14 | quod super est, non est mirum simulacra moveri bracchiaque in numerum iactare et cetera membra; nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago. |
| 15 | quippe, ubi prima perit alioque est altera nata inde statu, prior hic gestum mutasse videtur. |
| 16 | scilicet id fieri celeri ratione putandumst: tanta est mobilitas et rerum copia tanta tantaque sensibili quovis est tempore in uno copia particularum, ut possit suppeditare. |