| 1 | Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris tangat agam. |
| 2 | primum res multas esse necessest unde fluens volvat varius se fluctus odorum, et fluere et mitti volgo spargique putandumst; verum aliis alius magis est animantibus aptus, dissimilis propter formas. |
| 3 | ideoque per auras mellis apes quamvis longe ducuntur odore, volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum ungula quo tulerit gressum promissa canum vis ducit, et humanum longe praesentit odorem Romulidarum arcis servator, candidus anser. |
| 4 | sic aliis alius nidor datus ad sua quemque pabula ducit et a taetro resilire veneno cogit, eoque modo servantur saecla ferarum. |
| 5 | Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit, est alio ut possit permitti longius alter; sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt. |
| 6 | errabundus enim tarde venit ac perit ante paulatim facilis distractus in aeris auras; ex alto primum quia vix emittitur ex re; nam penitus fluere atque recedere rebus odores significat quod fracta magis redolere videntur omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta. |
| 7 | deinde videre licet maioribus esse creatum principiis quam vox, quoniam per saxea saepta non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur. |
| 8 | quare etiam quod olet non tam facile esse videbis investigare in qua sit regione locatum; refrigescit enim cunctando plaga per auras nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum. |
| 9 | errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt. |
| 10 | Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum in generest, sed item species rerum atque colores non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, ut non sint aliis quaedam magis acria visu. |
| 11 | quin etiam gallum noctem explaudentibus alis auroram clara consuetum voce vocare, noenu queunt rapidi contra constare leones inque tueri: ita continuo meminere fugai. |
| 12 | ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, pupillas interfodiunt acremque dolorem praebent, ut nequeant contra durare feroces, cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis exitus ex oculis liber datur, in remorando laedere ne possint ex ulla lumina parte. |