monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592 > v. 906 > v. 855 > v. 1083 > v. 738 > v. 639 > v. 417 > v. 936 > v. 1065 > v. 337 > v. 1138 > v. 722 > v. 595
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 572 <<<     >>> v. 615

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 595

1 Quod super est, non est mirandum qua ratione,
per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
incolumis transire potest, simulacra renutant;
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
2 praeterea partis in cunctas dividitur vox,
ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
3 ergo replentur loca vocibus abdita retro,
omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
4 at simulacra viis derectis omnia tendunt,
ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
saepe supra potis est, at voces accipere extra.
5 et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa [domorum>
vox optunditur atque auris confusa penetrat
et sonitum potius quam verba audire videmur.
Lucretius HOME

uldVLF30.108 uldVLQ094.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik