| 1 | Quae bene cum videas, rationem reddere possis tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola saxa paris formas verborum ex ordine reddant. |
| 2 | palantis comites com montis inter opacos quaerimus et magna dispersos voce ciemus. |
| 3 | sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis, unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi verba repulsantes iterabant dicta referri. |
| 4 | haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam. |
| 5 | cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur, ne loca deserta ab divis quoque forte putentur sola tenere. |
| 6 | ideo iactant miracula dictis aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne humanum genus est avidum nimis auricularum. |