monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 522 <<<     >>> v. 572

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 549

1 Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
exprimimus rectoque foras emittimus ore,
mobilis articulat nervorum daedala lingua,
formaturaque labrorum pro parte figurat.
2 hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
plane exaudiri discernique articulatim;
servat enim formaturam servatque figuram.
3 at si inter positum spatium sit longius aequo,
aera per multum confundi verba necessest
et conturbari vocem, dum transvolat auras.
4 ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
internoscere, verborum sententia quae sit;
usque adeo confusa venit vox inque pedita.
5 Praeterea verbum saepe unum perciet auris
omnibus in populo missum praeconis ab ore.
6 in multas igitur voces vox una repente
diffugit, in privas quoniam se dividit auris
obsignans formam verbis clarumque sonorem.
7 at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
praeter lata perit frustra diffusa per auras.
8 pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
Lucretius HOME

uldVLF30.107 uldVLQ094.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik