| 1 | Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est. |
| 2 | Principio auditur sonus et vox omnis, in auris insinuata suo pepulere ubi corpore sensum. |
| 3 | corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus. |
| 4 | Praeterea radit vox fauces saepe facitque asperiora foras gradiens arteria clamor, quippe per angustum turba maiore coorta ire foras ubi coeperunt primordia vocum. |
| 5 | scilicet expletis quoque ianua raditur oris. |
| 6 | haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent corporeis e principiis, ut laedere possint. |
| 7 | nec te fallit item quid corporis auferat et quid detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram aurorae perductus ab exoriente nitore, praesertim si cum summost clamore profusus. |
| 8 | ergo corpoream vocem constare necessest, multa loquens quoniam amittit de corpore partem. |
| 9 | Asperitas autem vocis fit ab asperitate principiorum et item levor levore creatur; nec simili penetrant auris primordia forma, cum tuba depresso graviter sub murmure mugit et reboat raucum retro cita barbita bombum, et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri voce querellam. |