monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592 > v. 906 > v. 855 > v. 1083 > v. 738 > v. 639 > v. 417 > v. 936 > v. 1065 > v. 337 > v. 1138 > v. 722 > v. 595 > v. 680 > v. 416 > v. 308 > v. 500
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 469 <<<     >>> v. 522

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 500

1 Et si non poterit ratio dissolvere causam,
cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
reddere mendose causas utriusque figurae,
quam manibus manifesta suis emittere quoquam
et violare fidem primam et convellere tota
fundamenta quibus nixatur vita salusque.
2 non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
3 illa tibi est igitur verborum copia cassa
omnis, quae contra sensus instructa paratast.
4 Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
normaque si fallax rectis regionibus exit,
et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
prava cubantia prona supina atque absona tecta,
iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
Lucretius HOME

uldVLF30.106 uldVLQ094.42