| 1 | At coniectus aquae digitum non altior unum, qui lapides inter sistit per strata viarum, despectum praebet sub terras inpete tanto, a terris quantum caeli patet altus hiatus, nubila despicere et caelum ut videare videre, corpora mirande sub terras abdita caelo. |
| 2 | Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transversum ferre videtur vis et in adversum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione videntur. |
| 3 | Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen. |
| 4 | In pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti videatur obire et condere lumen; quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur; ne leviter credas labefactari undique sensus. |
| 5 | at maris ignaris in portu clauda videntur navigia aplustris fractis obnitier undis. |
| 6 | nam quae cumque supra rorem salis edita pars est remorum, recta est, et recta superne guberna; quae demersa liquore obeunt, refracta videntur omnia converti sursumque supina reverti et reflexa prope in summo fluitare liquore. |
| 7 | Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur |