monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 337 <<<     >>> v. 414

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 379

1 Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
2 nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
illorum est; eadem vero sint lumina necne,
umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
an potius fiat paulo quod diximus ante,
hoc animi demum ratio discernere debet,
nec possunt oculi naturam noscere rerum.
3 proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
4 Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
5 et fugere ad puppim colles campique videntur,
quos agimus praeter navem velisque volamus.
6 Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
7 solque pari ratione manere et luna videtur
in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
8 Exstantisque procul medio de gurgite montis
classibus inter quos liber patet exitus ingens,
insula coniunctis tamen ex his una videtur.
9 atria versari et circum cursare columnae
usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
desierunt verti, vix ut iam credere possint
non supra sese ruere omnia tecta minari.
10 Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
cum coeptat natura supraque extollere montes,
quos tibi tum supra sol montis esse videtur
comminus ipse suo contingens fervidus igni,
vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
inter eos solemque iacent immania ponti
aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
interiectaque sunt terrarum milia multa,
quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
Lucretius HOME

uldVLF30.103 uldVLQ094.40

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik