| 1 | Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suerint. |
| 2 | nam quae cumque retro parte interiore latebunt, inde tamen, quamvis torte penitusque remota, omnia per flexos aditus educta licebit pluribus haec speculis videantur in aedibus esse. |
| 3 | usque adeo speculo in speculum translucet imago, et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat, inde retro rursum redit et convertit eodem. |
| 4 | Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod circum agitur, cum venit, imago propterea quod flexa figura docet speculi convertier ad nos. |
| 5 | Indugredi porro pariter simulacra pedemque ponere nobiscum credas gestumque imitari propterea quia, de speculi qua parte recedas, continuo nequeunt illinc simulacra reverti; omnia quandoquidem cogit natura referri ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. |
| 6 | Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri. |
| 7 | sol etiam caecat, contra si tendere pergas, propterea quia vis magnast ipsius et alte aera per purum simulacra feruntur et feriunt oculos turbantia composituras. |
| 8 | Praeterea splendor qui cumque est acer adurit saepe oculos ideo quod semina possidet ignis multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando. |
| 9 | lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur arquati, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obvia rerum, multaque sunt oculis in eorum denique mixta, quae contage sua palloribus omnia pingunt. |