monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 230 <<<     >>> v. 302

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 269

1 Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
percipe: nam certe penitus remmota videtur.
2 quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
ianua cum per se transpectum praebet apertum,
multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
is quoque enim duplici geminoque fit aere visus.
3 primus enim citra postes tum cernitur aer,
inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
post extraria lux oculos perterget et aer
alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
4 sic ubi se primum speculi proiecit imago,
dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
aera qui inter se cumquest oculosque locatus,
et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
quam speculum; sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum,
continuo a nobis in eum quae fertur imago
pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
atque alium prae se propellens aera volvit,
et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
distare ab speculo tantum semota videtur.
5 quare etiam atque etiam minime mirarier est par

illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
aeribus binis quoniam res confit utraque.
6 Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
atque ea continuo rectam si fronte figuram
servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
7 fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
Lucretius HOME

uldVLF30.100 uldVLQ094.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik