| 1 | Praeterea quoniam manibus tractata figura in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae cernitur in luce et claro candore, necessest consimili causa tactum visumque moveri. |
| 2 | nunc igitur si quadratum temptamus et id nos commovet in tenebris, in luci quae poterit res accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago? esse in imaginibus qua propter causa videtur cernundi neque posse sine his res ulla videri. |
| 3 | Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur undique et in cunctas iaciuntur didita partis; verum nos oculis quia solis cernere quimus, propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes res ibi eam contra feriant forma atque colore. |
| 4 | et quantum quaeque ab nobis res absit, imago efficit ut videamus et internoscere curat; nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aera qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit. |
| 5 | propterea fit uti videamus quam procul absit res quaeque. |
| 6 | et quanto plus aeris ante agitatur et nostros oculos perterget longior aura, tam procul esse magis res quaeque remota videtur. |
| 7 | scilicet haec summe celeri ratione geruntur, quale sit ut videamus, et una quam procul absit. |
| 8 | Illud in his rebus minime mirabile habendumst, cur, ea quae feriant oculos simulacra videri singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur. |
| 9 | ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum acre fluit frigus, non privam quamque solemus particulam venti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde videmus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res verberet atque sui det sensum corporis extra. |
| 10 | praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum tangimus extremum saxi summumque colorem nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam duritiem penitus saxi sentimus in alto. |