| 1 | Praeterea si quae penitus corpuscula rerum ex altoque foras mittuntur, solis uti lux ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei per totum caeli spatium diffundere sese perque volare mare ac terras caelumque rigare. |
| 2 | quid quae sunt igitur iam prima fronte parata, cum iaciuntur et emissum res nulla moratur? quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum? Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, quam celeri motu rerum simulacra ferantur, quod simul ac primum sub diu splendor aquai ponitur, extemplo caelo stellante serena sidera respondent in aqua radiantia mundi. |
| 3 | iamne vides igitur quam puncto tempore imago aetheris ex oris in terrarum accidat oras? quare etiam atque etiam mitti fateare necessest |