monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 110 <<<     >>> v. 176

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 143

1 Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant

semper enim summum quicquid de rebus abundat,
quod iaculentur.
2 et hoc alias cum pervenit in res,
transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
3 at cum splendida quae constant opposta fuerunt
densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
scindi; quam meminit levor praestare salutem.
4 qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
5 et quamvis subito quovis in tempore quamque
rem contra speculum ponas, apparet imago;
perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
6 ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
ut merito celer his rebus dicatur origo.
7 et quasi multa brevi spatio summittere debet
lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
sic ab rebus item simili ratione necessest
temporis in puncto rerum simulacra ferantur
multa modis multis in cunctas undique partis;
quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
res ibi respondent simili forma atque colore.
8 Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
tempestas, perquam subito fit turbida foede,
undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
9 usque adeo taetra nimborum nocte coorta
inpendent atrae Formidinis ora superne;
quorum quantula pars sit imago dicere nemost
qui possit neque eam rationem reddere dictis.
Lucretius HOME

uldVLF30.96 uldVLQ094.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik