monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus, , v. 54 <<<     >>> v. 110

Lucretius, De Rerum Natura, Quartus, v. 90

1 Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
ostia sunt, qua contendant exire coortae.
2 at contra tenuis summi membrana coloris
cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
in promptu quoniam est in prima fronte locata.
3 Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
exin imaginibus missis consistere eorum.
4 [nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.]
sunt igitur tenues formarum illis similesque
effigiae, singillatim quas cernere nemo
cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
nec ratione alia servari posse videntur,
tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
Lucretius HOME

uldVLF30.95 uldVLQ094.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik