| 1 | Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem; nam saepe videmus illorum spoliis vepres volitantibus auctas. |
| 2 | quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago ab rebus mitti summo de corpore rerum. |
| 3 | nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas; praesertim cum sint in summis corpora rebus multa minuta, iaci quae possint ordine eodem quo fuerint et formai servare figuram, et multo citius, quanto minus indupediri pauca queunt et [quae] sunt prima fronte locata. |
| 4 | nam certe iacere ac largiri multa videmus, non solum ex alto penitusque, ut diximus ante, verum de summis ipsum quoque saepe colorem. |
| 5 | et volgo faciunt id lutea russaque vela et ferrugina, cum magnis intenta theatris per malos volgata trabesque trementia flutant; namque ibi consessum caveai supter et omnem scaenai speciem patrum matrumque deorsum inficiunt coguntque suo fluitare colore. |
| 6 | et quanto circum mage sunt inclusa theatri moenia, tam magis haec intus perfusa lepore omnia conrident correpta luce diei. |
| 7 | ergo lintea de summo cum corpore fucum mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque. |
| 8 | sunt igitur iam formarum vestigia certa, quae volgo volitant subtili praedita filo nec singillatim possunt secreta videri. |