monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751 > v. 1361 > v. 230 > v. 1161 > v. 55 > v. 445 > v. 1192 > v. 741 > v. 870 > v. 951 > v. 1002 > v. 823 > v. 847 > v. 1247 > v. 1058 > v. 978 > v. 1281 > v. 624 > v. 772 > v. 294 > v. 381 > v. 858 > v. 1233 > v. 26 > v. 614 > v. 534 > v. 821 > v. 1011 > v. 1091 > v. 1024 > v. 979 > v. 80 > v. 877 > v. 1053
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Tertius, , v. 1024 <<<     >>> v. 1076

Lucretius, De Rerum Natura, Tertius, v. 1053

1 Si possent homines, proinde ac sentire videntur
pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
tanta mali tam quam moles in pectore constet,
haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
commutare locum, quasi onus deponere possit.
2 exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
esse domi quem pertaesumst, subitoque [revertit>,
quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
3 currit agens mannos ad villam praecipitanter
auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
aut etiam properans urbem petit atque revisit.
4 hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
naturam primum studeat cognoscere rerum,
temporis aeterni quoniam, non unius horae,
ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
Lucretius HOME

uldVLF30.91 uldVLQ094.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik