monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751 > v. 1361 > v. 230 > v. 1161 > v. 55 > v. 445 > v. 1192 > v. 741 > v. 870 > v. 951 > v. 1002 > v. 823 > v. 847 > v. 1247 > v. 1058 > v. 978 > v. 1281 > v. 624 > v. 772 > v. 294 > v. 381 > v. 858 > v. 1233 > v. 26 > v. 614 > v. 534 > v. 821 > v. 1011 > v. 1091 > v. 1024
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Tertius, , v. 978 <<<     >>> v. 1053

Lucretius, De Rerum Natura, Tertius, v. 1024

1 Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
2 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
3 inde alii multi reges rerumque potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
4 ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
stravit iterque dedit legionibus ire per altum
ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
et contempsit equis insultans murmura ponti,
lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
5 Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
6 adde repertores doctrinarum atque leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
7 denique Democritum post quam matura vetustas
admonuit memores motus languescere mentis,
sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
8 ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
qui genus humanum ingenio superavit et omnis
restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
9 tu vero dubitabis et indignabere obire?
mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
qui somno partem maiorem conteris aevi,
et viligans stertis nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
ebrius urgeris multis miser undique curis
atque animo incerto fluitans errore vagaris'.
Lucretius HOME

uldVLF30.90 uldVLQ094.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik