| 1 | Denique si vocem rerum natura repente. |
| 2 | mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? nam [si] grata fuit tibi vita ante acta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere; cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem? sin ea quae fructus cumque es periere profusa vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius vitae finem facis atque laboris? nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper. |
| 3 | si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si perges vivendo vincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus', quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et veram verbis exponere causam? grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri: 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas. |
| 4 | omnia perfunctus vitai praemia marces; sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum. |
| 5 | nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?' iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque; cedit enim rerum novitate extrusa vetustas semper, et ex aliis aliud reparare necessest. |
| 6 | Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra; materies opus est, ut crescant postera saecla; quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur; nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque. |
| 7 | sic alid ex alio numquam desistet oriri vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. |
| 8 | respice item quam nil ad nos ante acta vetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. |
| 9 | hoc igitur speculum nobis natura futuri temporis exponit post mortem denique nostram. |
| 10 | numquid ibi horribile apparet, num triste videtur quicquam, non omni somno securius exstat? |