| 1 | Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, post mortem fore ut aut putescat corpore posto aut flammis interfiat malisve ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse credere se quemquam sibi sensum in morte futurum; non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde nec radicitus e vita se tollit et eicit, sed facit esse sui quiddam super inscius ipse. |
| 2 | vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, ipse sui miseret; neque enim se dividit illim nec removet satis a proiecto corpore et illum se fingit sensuque suo contaminat astans. |
| 3 | hinc indignatur se mortalem esse creatum nec videt in vera nullum fore morte alium se, qui possit vivus sibi se lugere peremptum stansque iacentem [se] lacerari urive dolere. |
| 4 | nam si in morte malumst malis morsuque ferarum tractari, non invenio qui non sit acerbum ignibus inpositum calidis torrescere flammis aut in melle situm suffocari atque rigere frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, urgerive superne obrutum pondere terrae. |