| 1 | Denique cur acris violentia triste leonum seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos? a patribus datur et [a] patrius pavor incitat artus, et iam cetera de genere hoc cur omnia membris ex ineunte aevo generascunt ingenioque, si non, certa suo quia semine seminioque vis animi pariter crescit cum corpore quoque? quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi tremeretque per auras aeris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum. |
| 2 | illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt inmortalem animam mutato corpore flecti; quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo; traiciuntur enim partes atque ordine migrant; quare dissolui quoque debent posse per artus, denique ut intereant una cum corpore cunctae. |
| 3 | sin animas hominum dicent in corpora semper ire humana, tamen quaeram cur e sapienti stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus, [si non, certa suo quia semine seminioque] nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis. |
| 4 | scilicet in tenero tenerascere corpore mentem confugient. |
| 5 | quod si iam fit, fateare necessest mortalem esse animam, quoniam mutata per artus tanto opere amittit vitam sensumque priorem. |
| 6 | quove modo poterit pariter cum corpore quoque confirmata cupitum aetatis tangere florem vis animi, nisi erit consors in origine prima? quidve foras sibi vult membris exire senectis? an metuit conclusa manere in corpore putri et domus aetatis spatio ne fessa vetusto obruat? at non sunt immortali ulla pericla. |