| 1 | quapropter neque natali privata videtur esse die natura animae nec funeris expers. |
| 2 | Semina praeterea linquontur necne animai corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt, haut erit ut merito inmortalis possit haberi, partibus amissis quoniam libata recessit. |
| 3 | sin ita sinceris membris ablata profugit, ut nullas partis in corpore liquerit ex se, unde cadavera rancenti iam viscere vermes expirant atque unde animantum copia tanta exos et exanguis tumidos perfluctuat artus? quod si forte animas extrinsecus insinuari? vermibus et privas in corpora posse venire credis nec reputas cur milia multa animarum conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut quaerendum videatur et in discrimen agendum, utrum tandem animae venentur semina quaeque vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, an quasi corporibus perfectis insinuentur. |
| 4 | at neque cur faciant ipsae quareve laborent dicere suppeditat. |
| 5 | neque enim, sine corpore cum sunt, sollicitae volitant morbis alguque fameque; corpus enim magis his vitiis adfine laborat, et mala multa animus contage fungitur eius. |
| 6 | sed tamen his esto quamvis facere utile corpus, cum subeant; at qua possint via nulla videtur. |
| 7 | haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus. |
| 8 | nec tamen est ut qui [cum] perfectis insinuentur corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse conexae neque consensu contagia fient. |