| 1 | Praeterea si inmortalis natura animaist et sentire potest secreta a corpore nostro, quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam. |
| 2 | nec ratione alia nosmet proponere nobis possumus infernas animas Acherunte vagare. |
| 3 | pictores itaque et scriptorum saecla priora sic animas intro duxerunt sensibus auctas. |
| 4 | at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa esse potest animae neque sorsum lingua neque aures; haud igitur per se possunt sentire neque esse. |
| 5 | Et quoniam toto sentimus corpore inesse vitalem sensum et totum esse animale videmus, si subito medium celeri praeciderit ictu vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque vis animai et discissa simul cum corpore dissicietur. |
| 6 | at quod scinditur et partis discedit in ullas, scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse. |
| 7 | falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem; et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat. |
| 8 | inde alius conatur adempto surgere crure, cum digitos agitat propter moribundus humi pes. |
| 9 | et caput abscisum calido viventeque trunco servat humi voltum vitalem oculosque patentis, donec reliquias animai reddidit omnes. |
| 10 | quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti serpentis cauda, procero corpore, utrumque sit libitum in multas partis discidere ferro, omnia iam sorsum cernes ancisa recenti volnere tortari et terram conspargere tabo, ipsam seque retro partem petere ore priorem, volneris ardenti ut morsu premat icta dolore. |
| 11 | omnibus esse igitur totas dicemus in illis particulis animas? at ea ratione sequetur unam animantem animas habuisse in corpore multas. |
| 12 | ergo divisast ea quae fuit una simul cum corpore; quapropter mortale utrumque putandumst, in multas quoniam partis disciditur aeque. |