monumenta.ch > Lucretius > v. 1 > v. 592
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Tertius, , v. 548 <<<     >>> v. 624

Lucretius, De Rerum Natura, Tertius, v. 592

1 Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
ire anima ac toto solui de corpore [tota]
et quasi supremo languescere tempore voltus
molliaque exsangui cadere omnia [corpore] membra.
2 quod genus est, animo male factum cum perhibetur
aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
conquassatur enim tum mens animaeque potestas
omnis.
3 et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
ut gravior paulo possit dissolvere causa.
4 Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
non modo non omnem possit durare per aevom,
sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
ire foras animam incolumem de corpore toto,
nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
verum deficere in certa regione locatam;
ut sensus alios in parti quemque sua scit
dissolui.
5 quod si inmortalis nostra foret mens,
non tam se moriens dissolvi conquereretur,
sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
6 Denique cur animi numquam mens consiliumque
gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
si non certa loca ad nascendum reddita cuique
sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
atque ita multimodis partitis artubus esse,
membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
Lucretius HOME

uldVLF30.79 uldVLQ094.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik