| 1 | Et quoniam mens est hominis pars una locoque fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt atque alii sensus qui vitam cumque gubernant, et vel uti manus atque oculus naresve seorsum secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, sed tamen in parvo lincuntur tempore tali, sic animus per se non quit sine corpore et ipso esse homine, illius quasi quod vas esse videtur, sive aliud quid vis potius coniunctius ei fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret. |
| 2 | Denique corporis atque animi vivata potestas inter se coniuncta valent vitaque fruuntur; nec sine corpore enim vitalis edere motus sola potest animi per se natura nec autem cassum anima corpus durare et sensibus uti. |
| 3 | scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto, sic anima atque animus per se nil posse videtur. |
| 4 | ni mirum quia [per] venas et viscera mixtim, per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni nec magnis intervallis primordia possunt libera dissultare, ideo conclusa moventur sensiferos motus, quos extra corpus in auras aeris haut possunt post mortem eiecta moveri propterea quia non simili ratione tenentur; corpus enim atque animans erit aer, si cohibere sese anima atque in eos poterit concludere motus, quos ante in nervis et in ipso corpore agebat. |
| 5 | quare etiam atque etiam resoluto corporis omni tegmine et eiectis extra vitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus. |
| 6 | Denique cum corpus nequeat perferre animai discidium, quin in taetro tabescat odore, quid dubitas quin ex imo penitusque coorta emanarit uti fumus diffusa animae vis, atque ideo tanta mutatum putre ruina conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt fundamenta foras manant animaeque per artus perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, atque foramina? multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aeris auras. |