| 1 | Quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia vis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae. |
| 2 | exprimitur porro gemitus, quia membra dolore adficiuntur et omnino quod semina vocis eliciuntur et ore foras glomerata feruntur qua quasi consuerunt et sunt munita viai. |
| 3 | desipientia fit, quia vis animi atque animai conturbatur et, ut docui, divisa seorsum disiectatur eodem illo distracta veneno. |
| 4 | inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque in latebras acer corrupti corporis umor, tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis paulatim redit in sensus animamque receptat. |
| 5 | haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso iactentur miserisque modis distracta laborent, cur eadem credis sine corpore in aere aperto cum validis ventis aetatem degere posse? Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum cernimus et flecti medicina posse videmus, id quoque praesagit mortalem vivere mentem. |
| 6 | addere enim partis aut ordine traiecere aecumst aut aliquid prosum de summa detrahere hilum, commutare animum qui cumque adoritur et infit aut aliam quamvis naturam flectere quaerit. |
| 7 | at neque transferri sibi partis nec tribui vult inmortale quod est quicquam neque defluere hilum; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. |
| 8 | ergo animus sive aegrescit, mortalia signa mittit, uti docui, seu flectitur a medicina. |
| 9 | usque adeo falsae rationi vera videtur res occurrere et effugium praecludere eunti ancipitique refutatu convincere falsum. |
| 10 | Denique saepe hominem paulatim cernimus ire et membratim vitalem deperdere sensum; in pedibus primum digitos livescere et unguis, inde pedes et crura mori, post inde per artus ire alios tractim gelidi vestigia leti. |
| 11 | scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno tempore sincera existit, mortalis habendast. |
| 12 | quod si forte putas ipsam se posse per artus introsum trahere et partis conducere in unum atque ideo cunctis sensum diducere membris, at locus ille tamen, quo copia tanta animai cogitur, in sensu debet maiore videri; qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus [ante>, dilaniata foras dispargitur, interit ergo. |
| 13 | quin etiam si iam libeat concedere falsum et dare posse animam glomerari in corpore eorum, lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse nec refert utrum pereat dispersa per auras an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus deficit et vitae minus et minus undique restat. |