| 1 | Praeterea gigni pariter cum corpore et una crescere sentimus pariterque senescere mentem. |
| 2 | nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur corpore, sic animi sequitur sententia tenvis. |
| 3 | inde ubi robustis adolevit viribus aetas, consilium quoque maius et auctior est animi vis. |
| 4 | post ubi iam validis quassatum est viribus aevi corpus et obtusis ceciderunt viribus artus, claudicat ingenium, delirat lingua [labat] mens, omnia deficiunt atque uno tempore desunt. |
| 5 | ergo dissolui quoque convenit omnem animai naturam, ceu fumus, in altas aeris auras; quando quidem gigni pariter pariterque videmus crescere et, [ut] docui, simul aevo fessa fatisci. |
| 6 | Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum suscipere inmanis morbos durumque dolorem, sic animum curas acris luctumque metumque; quare participem leti quoque convenit esse. |
| 7 | quin etiam morbis in corporis avius errat saepe animus; dementit enim deliraque fatur, inter dumque gravi lethargo fertur in altum aeternumque soporem oculis nutuque cadenti; unde neque exaudit voces nec noscere voltus illorum potis est, ad vitam qui revocantes circum stant lacrimis rorantes ora genasque. |
| 8 | quare animum quoque dissolui fateare necessest, quandoquidem penetrant in eum contagia morbi; nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, multorum exitio perdocti quod sumus ante. |
| 9 | [et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum vini vis penetravit acris et in venas discessit diditus ardor, consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso? at quae cumque queunt conturbari inque pediri, significant, paulo si durior insinuarit causa, fore ut pereant aevo privata futuro. |