monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592 > v. 906 > v. 855 > v. 1083 > v. 738 > v. 639 > v. 417
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Tertius, , v. 381 <<<     >>> v. 445

Lucretius, De Rerum Natura, Tertius, v. 417

1 Nunc age, nativos animantibus et mortalis
esse animos animasque levis ut noscere possis,
conquisita diu dulcique reperta labore
digna tua pergam disponere carmina vita.
2 tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
atque animam verbi causa cum dicere pergam,
mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
3 Principio quoniam tenuem constare minutis
corporibus docui multoque minoribus esse
principiis factam quam liquidus umor aquai
aut nebula aut fumus - nam longe mobilitate
praestat et a tenui causa magis icta movetur,
quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
nam procul haec dubio nobis simulacra gerunturAe
nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis,
et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
crede animam quoque diffundi multoque perire
ocius et citius dissolvi in corpora prima,
cum semel ex hominis membris ablata recessit;
quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine venis,
aere qui credas posse hanc cohiberier ullo,
corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
Lucretius HOME

uldVLF30.75 uldVLQ094.30

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik