| 1 | est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor; est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus; est etiam quoque pacati status aeris ille, pectore tranquillo fit qui voltuque sereno. |
| 2 | sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt. |
| 3 | at ventosa magis cervorum frigida mens est et gelidas citius per viscera concitat auras, quae tremulum faciunt membris existere motum. |
| 4 | at natura boum placido magis aere vivit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, nec gelidis torpet telis perfixa pavoris; interutrasque sitast cervos saevosque leones. |
| 5 | sic hominum genus est: quamvis doctrina politos constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit naturae cuiusque animi vestigia prima. |
| 6 | nec radicitus evelli mala posse putandumst, quin proclivius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo. |
| 7 | inque aliis rebus multis differre necessest naturas hominum varias moresque sequacis; quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas nec reperire figurarum tot nomina quot sunt principiis, unde haec oritur variantia rerum. |
| 8 | illud in his rebus video firmare potesse, usque adeo naturarum vestigia linqui parvola, quae nequeat ratio depellere nobis, ut nihil inpediat dignam dis degere vitam. |
| 9 | Haec igitur natura tenetur corpore ab omni ipsaque corporis est custos et causa salutis; nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur. |
| 10 | quod genus e thuris glaebis evellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius, sic animi atque animae naturam corpore toto extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur. |
| 11 | inplexis ita principiis ab origine prima inter se fiunt consorti praedita vita, nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur corporis atque animi seorsum sentire potestas, sed communibus inter eas conflatur utrimque motibus accensus nobis per viscera sensus. |
| 12 | Praeterea corpus per se nec gignitur umquam nec crescit neque post mortem durare videtur. |
| 13 | non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem, qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, sed manet incolumis, non, inquam, sic animai discidium possunt artus perferre relicti, sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt. |
| 14 | ex ineunte aevo sic corporis atque animai mutua vitalis discunt contagia motus, maternis etiam membris alvoque reposta, discidium [ut] nequeat fieri sine peste maloque; ut videas, quoniam coniunctast causa salutis, coniunctam quoque naturam consistere eorum. |