| 1 | inter enim cursant primordia principiorum motibus inter se, nihil ut secernier unum possit nec spatio fieri divisa potestas, sed quasi multae vis unius corporis extant. |
| 2 | quod genus in quovis animantum viscere volgo est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his omnibus est unum perfectum corporis augmen, sic calor atque aer et venti caeca potestas mixta creant unam naturam et mobilis illa vis, initum motus ab se quae dividit ollis, sensifer unde oritur primum per viscera motus. |
| 3 | nam penitus prorsum latet haec natura subestque nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro atque anima est animae proporro totius ipsa. |
| 4 | quod genus in nostris membris et corpore toto mixta latens animi vis est animaeque potestas, corporibus quia de parvis paucisque creatast, sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa proporrost anima et dominatur corpore toto. |
| 5 | consimili ratione necessest ventus et aer et calor inter se vigeant commixta per artus atque aliis aliud subsit magis emineatque, ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas aeris interemant sensum diductaque solvant. |