| 1 | quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque scire licet perquam pauxillis esse creatam seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert. |
| 2 | Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. |
| 3 | tenvis enim quaedam moribundos deserit aura mixta vapore, vapor porro trahit aera secum; nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aer; rara quod eius enim constat natura, necessest aeris inter eum primordia multa moveri. |
| 4 | iam triplex animi est igitur natura reperta; nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, nil horum quoniam recipit mens posse creare sensiferos motus, quae denique mente volutat. |
| 5 | quarta quoque his igitur quaedam natura necessest adtribuatur; east omnino nominis expers; qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat nec magis e parvis et levibus ex elementis; sensiferos motus quae didit prima per artus. |
| 6 | prima cietur enim, parvis perfecta figuris, inde calor motus et venti caeca potestas accipit, inde aer, inde omnia mobilitantur: concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt omnia, postremis datur ossibus atque medullis sive voluptas est sive est contrarius ardor. |
| 7 | nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre permanare malum, quin omnia perturbentur usque adeo [ut] vitae desit locus atque animai diffugiant partes per caulas corporis omnis. |
| 8 | sed plerumque fit in summo quasi corpore finis motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus. |
| 9 | Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque compta modis vigeant rationem reddere aventem abstrahit invitum patrii sermonis egestas; sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam. |