monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235 > v. 62 > v. 350 > v. 136 > v. 551 > v. 182
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Tertius, , v. 136 <<<     >>> v. 228

Lucretius, De Rerum Natura, Tertius, v. 182

1 Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
ante oculos quorum in promptu natura videtur.
2 at quod mobile tanto operest, constare rutundis
perquam seminibus debet perquamque minutis,
momine uti parvo possint inpulsa moveri.
3 namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
quippe volubilibus parvisque creata figuris.
4 at contra mellis constantior est natura
et pigri latices magis et cunctantior actus:
haeret enim inter se magis omnis materiai
copia, ni mirum quia non tam levibus extat
corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
5 namque papaveris aura potest suspensa levisque
cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
at contra lapidum coniectum spicarumque
noenu potest.
6 igitur parvissima corpora pro quam
et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
at contra quae cumque magis cum pondere magno
asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
7 nunc igitur quoniamst animi natura reperta
mobilis egregie, perquam constare necessest
corporibus parvis et levibus atque rutundis.
8 quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
utilis invenietur et opportuna cluebit.
9 Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
quam tenui constet textura quamque loco se
contineat parvo, si possit conglomerari,
quod simul atque hominem leti secura quies est
indepta atque animi natura animaeque recessit,
nil ibi libatum de toto corpore cernas
ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
10 ergo animam totam perparvis esse necessest
seminibus nexam per venas viscera nervos,
qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
extima membrorum circumcaesura tamen se
incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
11 quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
spiritus unguenti suavis diffugit in auras
aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
propterea neque detractum de pondere quicquam,
ni mirum quia multa minutaque semina sucos
efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
Lucretius HOME

uldVLF30.69 uldVLQ094.28

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik