| 1 | Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri inter se atque unam naturam conficere ex se, sed caput esse quasi et dominari in corpore toto consilium, quod nos animum mentemque vocamus. |
| 2 | idque situm media regione in pectoris haeret. |
| 3 | hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest. |
| 4 | cetera pars animae per totum dissita corpus paret et ad numen mentis momenque movetur. |
| 5 | idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet, cum neque res animam neque corpus commovet una. |
| 6 | et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore laeditur in nobis, non omni concruciamur corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse laetitiaque viget, cum cetera pars animai per membra atque artus nulla novitate cietur; verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi] percussa est, exim corpus propellit et icit. |
| 7 | Haec eadem ratio naturam animi atque animai corpoream docet esse; ubi enim propellere membra, corripere ex somno corpus mutareque vultum atque hominem totum regere ac versare videtur, quorum nil fieri sine tactu posse videmus nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst corporea natura animum constare animamque? praeterea pariter fungi cum corpore et una consentire animum nobis in corpore cernis. |
| 8 | si minus offendit vitam vis horrida teli ossibus ac nervis disclusis intus adacta, at tamen insequitur languor terraeque petitus suavis et in terra mentis qui gignitur aestus inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas. |
| 9 | ergo corpoream naturam animi esse necessest, corporeis quoniam telis ictuque laborat. |
| 10 | Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde constiterit pergam rationem reddere dictis. |
| 11 | principio esse aio persuptilem atque minutis perquam corporibus factum constare. |
| 12 | id ita esse hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis. |