| 1 | Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus, in quo consilium vitae regimenque locatum est, esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes atque oculei partes animantis totius extant. |
| 2 | sensum animi certa non esse in parte locatum, verum habitum quendam vitalem corporis esse, harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; ut bona saepe valetudo cum dicitur esse corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis, sic animi sensum non certa parte reponunt; magno opere in quo mi diversi errare videntur. |
| 3 | Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret, cum tamen ex alia laetamur parte latenti; et retro fit ubi contra sit saepe vicissim, cum miser ex animo laetatur corpore toto; non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, in nullo caput interea sit forte dolore. |
| 4 | Praeterea molli cum somno dedita membra effusumque iacet sine sensu corpus honustum, est aliud tamen in nobis quod tempore in illo multimodis agitatur et omnis accipit in se laetitiae motus et curas cordis inanis. |
| 5 | Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis esse neque harmonia corpus sentire solere, principio fit uti detracto corpore multo saepe tamen nobis in membris vita moretur. |
| 6 | Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris diffugere forasque per os est editus aer, deserit extemplo venas atque ossa relinquit; noscere ut hinc possis non aequas omnia partis corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis semina, curare in membris ut vita moretur. |
| 7 | est igitur calor ac ventus vitalis in ipso corpore, qui nobis moribundos deserit artus. |
| 8 | quapropter quoniam est animi natura reperta atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai nomen, ad organicos alto delatum Heliconi, sive aliunde ipsi porro traxere et in illam transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat. |
| 9 | quidquid [id] est, habeant: tu cetera percipe dicta. |