| 1 | Sic igitur magni quoque circum moenia mundi expugnata dabunt labem putrisque ruinas; omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, cibus omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat. |
| 2 | Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus vix animalia parva creat, quae cuncta creavit saecla deditque ferarum ingentia corpora partu. |
| 3 | haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arva nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se. |
| 4 | praeterea nitidas fruges vinetaque laeta sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, conterimusque boves et viris agricolarum, conficimus ferrum vix arvis suppeditati: usque adeo parcunt fetus augentque laborem. |
| 5 | iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis. |
| 6 | tristis item vetulae vitis sator atque vietae temporis incusat momen saeclumque fatigat, et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom, cum minor esset agri multo modus ante viritim; nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa vetusto. |