| 1 | Multaque post mundi tempus genitale diemque primigenum maris et terrae solisque coortum addita corpora sunt extrinsecus, addita circum semina, quae magnum iaculando contulit omne, unde mare et terrae possent augescere et unde appareret spatium caeli domus altaque tecta tolleret a terris procul et consurgeret aer. |
| 2 | nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether, donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix; ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra vitalis venas quam quod fluit atque recedit. |
| 3 | omnibus hic aetas debet consistere rebus, hic natura suis refrenat viribus auctum. |
| 4 | nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas. |
| 5 | nam certe fluere atque recedere corpora rebus multa manus dandum est; sed plura accedere debent, donec alescendi summum tetigere cacumen. |
| 6 | inde minutatim vires et robur adultum frangit et in partem peiorem liquitur aetas. |
| 7 | quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, et quo latior est, in cunctas undique partis plura modo dispargit et a se corpora mittit, nec facile in venas cibus omnis diditur ei nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, unde queat tantum suboriri ac subpeditare. |
| 8 | iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare. |